HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XLVI: De conversione Cornelii

#Act. X

Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis, quae dicebatur Italica, quia missa fuerat a Romana civitate, quae est Italica, quia Romani imperatores mittebant milites suos per civitates, ad custodiendas munitiones. Et hic erat religiosus et timens Deum, religiosus supra gradum timoris, timens infra gradum religionis, id est pietatis, quia in graduali ascensu donorum Spiritus sancti gradus pietatis, est supra gradum timoris. In quantum ergo religiosus supra gradum timoris, in tantum timens Deum infra gradum religionis, ut nomine religionis intelligas spiritum pietatis. Erat, inquam religiosus cum omni familia sua, quae religiosa erat et timorata, faciens eleemosynas multas plebi, non acceptor personarum. Iste, cum esset quasi hora nona diei, vidit in visu manifeste, id est manifesta visione, non per somnium, vel in exstasi, Angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. At ille intuens in eum, timore correptus, dixit: Quis es, Domine? Ad quem angelus: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus. Hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus domus est juxta mare Tyrrhenum, quia Joppe civitas terrae promissionis erat, mari Tyrrheno proxima, et in ipsius orientali littore sita, et ex parte littoris sita erat domus Simonis coriarii hospitis Petri. Hic, inquit, dicet tibi, quid te oporteat facere. Ecce Cornelio dictum est ab angelo. Exauditae sunt orationes tuae. Unde constat eum tunc fidem habuisse, quia in hoc consonant sancti, quod merito fidei venitur ad opera, et non vice versa. Nondum tamen credebat Christum incarnatum, quia de tempore incarnationis incertus erat, ignorans, an jam incarnatus, an adhuc incarnandus. Non tamen suberat falsitas fidei ejus, quia cum fidem incarnationis haberet, salva fide, poterat esse in ambiguo, an jam venisset, an adhuc in carne venturus esset. Quia nonnullos sanctorum Patrum latuit, Christum natum esse, postquam natus est, ut Simeonem, usque ad quadragesimum nativitatis ejus diem. Non tamen putandum est, eos fidem incarnationis non habuisse, quia tempus non est de articulo fidei, imo cum nondum esset eis praedicatum, vel inspiratum, quod jam natus esset salva fide, licuit eis esse in ambiguo, an jam natus esset, an adhuc nasciturus. Cum discessisset angelus a Cornelio, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum, quod de domesticis non est dictum, quia constabat familiam ejus religiosam esse et timoratam. Quibus cum narrasset singula, misit illos in Joppen.